TINNITUS auris

TINNITUS auris
TINNITUS auris
inter omina trina, ut Ausonius in Gripho habet, Veteribus sic proprie appellata. Quam vis enim pro quolibet auspicio augurioque vox ominis non raro sumpta reperiatur: ut in illo Tibulli, l. 1. El. 3. v. 17.
--- --- Aves dant omina dira.
Peculiari tamen ratione tria haec, Omina, dicebanrur, παλμὸς, salissation; πταρμὸς, sternutatio et βόμβος, i. e. tinuitus auris. Et quidem cum dextra tinniret, non minus faustum habebatur, ac cum dexter saliret oculus. Vide Ios. Scaligerum, Ausonianar. Lection. l. 1. c. 16. et Thom. Dempster. in Rosin. l. 3. c. 8. De quo pulsu auris seu tinnitur sic vetus Poeta incerti nominis, in Poemat. et Epigramm. vet.
Garrula quid totis resonas mihi noctibus auris,
Nescio quem dicis nunc meminisse mei.
Hic quis sit, quaeris? Resonant tibi noctibus aures,
Et resonant totis: Delia te loquitur:
Ut alia quaedam addam, tinnitus auxiliantes Lunae, in Ecclipsi videl. laboranti, occurrunt apud veteres Scriptores passim: inter quos Seneca, Hippolytô, Actu 2. v. 791.
Tractam Thessalicis carminibus rati
Tinnitus dedimus, tu fueras labor.
Et Iuvenal. Sat. 6. v. 443.
--- Laboranti poterit succurere Lunae.
Vide quoque infra, ubi de Vociferatione. Contlra quam in vulgo regnantem persuasionem, exstant Homiliae veteris in Latina Ecclesia Tractatoris. Scripserunt et loca Auctorum plurium illustrârunt, Car. Paschalius de Coronis, Ioh. Bernartius ad Statii Thebaidem, Lipsius ad Tacitum, Gonsalius ad Petronium, G. Elemenhorstius ad Minutium Fel. Hadr. Iunius, Animadvers, l. 3. c. 11. qui nimis festive campanas nostri aevi intelligit: Alii. Hodieque apud Turcas inolitam eam superstitionem vigere, docet P. de Valle Itinerar. Part. 2. Sed et aures eorum, qui Delphicum olim oraculum adibant, aeris tinnitu circumsonare consuevisle, ne verba male sibi ominata et inauspicata audirent, Plutarchus docet. Quaest. Rom. 10. ἤ μᾶλλον, εὐλαβούμενοί τινα φωνην` προπεσεῖν αὐτοῖς ἔξωθεν εὐχομένοις ἀπαὶσιον καὶ δυσφημὸν, ἄχρι τῶ ὤτων ἀνελάμβανον τὸ ἱμάτιον ὃτι γὰρ ἰχυρῶς ἐφυλάττοντο ταῦτα, δηλόν ἐςι τῷ προσιόντας ἐπὶ μαντείαν χαλκωμάτων πατάγῳ περιψοφεῖςθαι. De tinnitibus, in Iovialibus olim sacris diximus supra ubi de Corybantibus, Curetibus, alibi. Quos etiam Romanis moribus servatos in iis, discimus ex Prudentio, in Symm. l. 2. v. 857.
Aut hos thyrsigerirapit ad Dionysia Bacchi,
Illicit aut alios ad Sturnalia festa.
Aut docet, occultus quae sacra Diespiter infans
Inter tinnitus solvi sibi poscat aenos, etc.
Vide quoque infra, ubi de Tintinnabulis. Est autem tinnire vel aurium iudiciô, proprie rerum exiliter sonantium, ut laminae sistri etc. Becmannus de Origin. L. L. inde paulo latius nonnumquam voce extensâ. Unde et Ausonius Epist. 25. ubi proprium cuique instrumento sonitum ascribit, aeri Dodonaeo tinnitum tribuit, v. 23.
Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni,
In numerum quotiens radiis ferientibus ictae
Respondent dociles, moderatô verbere, pelves.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Tinnitus aurium —   [zu lateinisch tinnire, tinnitum »klingen« und auris »Ohr«] der, / , die Ohrgeräusche …   Universal-Lexikon

  • Tinnitus — Tịn|ni|tus 〈m.; Gen.: , Pl.: ; Med.〉 Tinnitus Aurium Ohrklingeln, Ohrpfeifen [Etym.: <lat. tinnitus »Klingeln, Geklingel« + auris »Ohr«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Tinnitus — Tinni̱tus [zu lat. tinnire, tinnitum = klingen, klingeln] m; , ; in der Fügung: Tinni̱tus a̲u̲|rium [↑Auris]: „Ohrensausen“, „Ohrenklingen“, subjektiv empfundenes sausendes Geräusch in den Ohren bei Innenohrerkrankungen …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • OMEN — pro quolibet auspicio augurioque: tibullus l. 3. El. 3. Aves dant Omina dira. C. Petronius Satyr. Fortior Ominibus movit Mavortia signa Caesar. I. e. auguriis. Sueton. Nerone c. 46. Terrebatur evidentibus portentis somniorum et auspiciorum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ohr — Das Ohr (lat. auris) ist ein Sinnesorgan, mit dem Schall, also Ton oder Geräusch als akustische Wahrnehmung aufgenommen wird. Zum Ohr als Organ gehört auch das Gleichgewichtsorgan. Menschliche Ohrmuschel Der Begriff Hörorgan bezeichnet in der… …   Deutsch Wikipedia

  • Auditorisches System — Das Ohr (lat. auris) ist ein Sinnesorgan, mit dem Schall, also Ton oder Geräusch als akustische Wahrnehmung aufgenommen wird. Menschliche Ohrmuschel Der Begriff Hörorgan bezeichnet in der Physiologie des Menschen die Gesamtheit der Ohren, den… …   Deutsch Wikipedia

  • Hörorgan — Das Ohr (lat. auris) ist ein Sinnesorgan, mit dem Schall, also Ton oder Geräusch als akustische Wahrnehmung aufgenommen wird. Menschliche Ohrmuschel Der Begriff Hörorgan bezeichnet in der Physiologie des Menschen die Gesamtheit der Ohren, den… …   Deutsch Wikipedia

  • List of Latin words with English derivatives — This is a list of Latin words with derivatives in English (and other modern languages). Ancient orthography did not distinguish between i and j or between u and v. Many modern works distinguish u from v but not i from j. In this article both… …   Wikipedia

  • Paraganglioma — Classification and external resources Micrograph of a carotid body tumor (a type of paraganglioma). ICD 10 C …   Wikipedia

  • Morbus Fabry — Klassifikation nach ICD 10 E75.2 Sonstige Sphingolipidosen (inkl. Fabry (Anderson )Krankheit) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”